

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 17: Versus 10
Quinque ceciderunt.Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quaerere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanae. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus:Quem nunc habes non est tuus vir[Joan. 4.].